- VOLGASTIA
- VOLGASTIAvulgo Wolgast, urbs munita Pomeraniae citerioris sub Suecis, ad ostium Oderae, Pfin dictum, 5. mill. pass. ab ora maris Baltici, 14. ab Anclamo in Boream, 30. a Sundis in Ortum, cum arce lepida Ducali. Ibi portus est sub Insula Ruden, totius Pometaniae commodissimus. Capta fuit a Rege Sueciae, A. C. 1630. ipsique hinc pace Monaster. remansit. Nunc ab Electore Brandeburgico ei erepta est, A. C. 1675. Volgastensium olim Deaster Heronitus erat, qui linguâ Latinâ Mars dicitur; quô praeviô, in omni praelio victores sese futuros miseri confidebant. In eius templo mirae magnitudinis clypeum ei dedicaverunt, qui de pariete dependebat, aureis laminis, mirô artificiô exsculptis, obtectus; nemineque mortalium illum attrectare fas erat, Auctor vitae Ottonis M. l. 3. c. 5. Coeterum, cum Pomeraniae Ducum Familia floreret, illi in Wolgastenses et Stettinenses distincti fuêre, in Ottonis filiis discrimine ortô. E quibus hi, cum sub Ottone et Filio eius Barnimo M. bellum gessissent A. C. 1345. cum Ludovico Rom. Marchione Brandeburg. id hâc tandem lege compositum est, ut deficienti aliquando masculâ Stettinensium Principum prole, Brandeburgii succederent. Et defiit illa Familia in Ottone III. A. C. 1464. qui fatô functus accrrimae liti inter Fridericum II. Brandeburgium atque Pomeranos Wolgastenses locum dedit, eum tandem in modum pacatos, ut deficiente quandocumque et horum Familiâ Brandeburgiis Pomerania cederet, interim tituli honore atque insignibus gavisuris. Rediêre tamen subinde iurgia et turbae, donec finem genti fecit Bogislaus. A. C. 1637. defunctus, ac Brandeburgiis locum daturus, nî Sueci et adversa istis fata obstitissent, qui tandem citeriore Pomeraniâ Suecis cedere, Pace Osnabrugensi, consultum duxêre, ut ultetiorem servarent, in damni solatium Magdeburgi, Halberstadi, Mindae atque Camini Episcopatibus, qui in saeculares Principatus versi, acceptis. Vide Tob. Pfannerum, de praecipuis Germaniae Principum Gentibus, c. 4. ubi de Gente Brandeburgica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.